- ATELLA
- ATELLACampaniae oppid. a quo ludi Atellani, fuit enim in illo Amphitheatrum egregium. Steph. Iuvenal. Sat. 6. v. 71.Urbicus exodio risum movet AtellanaeGestibus Autonoes. ---- ----Ad cuius versus explicationem mire faciunt haec Livii l. 7. c. 2. Postquam lege hâc fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem pualatim verterat, iuventus, Histrionibus fabularum actu relictô, ipsa inter se more antiquô ridicula intexta versibus iactitare caepit, quae inde exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt: quod genus ludorum ab Oscis acceptum, tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanartum nec tribu moveantur, et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. Corn. Tacitus, Annal. l. 4. c. 14. Oscum quoddam ludicrum, levissimae apud vulgus oblectationis, eo flagitiorum et virium venisse, ut auctoritate patrum coercendum sit. Pulsi tum histriones Italiâ, longitud. 38. 11. latitud. 40. 35. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.